- CERES
- CERESSaturni et Opis filia, frugum inventrix, et cultûs terae. Virg. l. 1. Georg. v. 147.Prima Ceres ferrô mortales vertere terramInstituit: cum iam glandes atque arbuta sacraeDeficerent silvae, et victum Dodona negaret.Ex qua Iuppiter Proserpinam suscepit: quam cum postea Pluto rapuisset, Ceres, accensis in aetna monte taedis. filiam totô orbe maximô labore perquisivit. Stat. Theb. l. 12. v. 270.Qualis ab aetnaeis accensâ lampade saxisOrba Ceres, magnae variabat imagine flammaeAusonium Siculumque latus, vestigia nigriRaptoris, vastosque legens in pulvere sulcos:Illius insanis ululatibus ipse remugitEnceladus, ruptoque vias illuminat igni.Persephonen amnes, silvae, freta, nubila clamant,Persephonen tantum Stygii tacet aula Tyranni.Qua in peregrinatione, cum ad Eleusium Regem pervenisset, filium eius Triptolemum alendum suscepit, cumque alumnum immortalem reddere vellet, interdiu divinô eum lacte alebat, noctu vero igne obruebat. Verum cum Eleusius insolitum fieri incrementum admiraretur, nutricem sibi observandam putavit, clam se abscondens eâ in parte domûs, ubi illa puerum ad ignem fovere solebat. Cum itaque illam intueretur puerum in ignem mittentem, subito expavescens, clamore se suô produdit. Quam rem aegre ferens Ceres, nimiam hominis curiositatern morte punit. Puerum autem serendarum frugum rationem docuit; eundemque in alatorum draconum vehiculum inposuit, ut orbem peragrans frugum usum mortalibus communicaret. Postea arethusae nymphae indiciô certior facta, Proserpinam apud inferos esse, Iovem adiit, fratrisque iniurias cum eo expostulavit, tandemque filiae reditum eâ conditione impertraavit, si nihil illa apud inferos gustâsset; Verum cum Ascalaphi indiciô palam factum esset, eam in Plutonis pomario forte obambulantem, malum Punicum decerpsisse, aliquotque inde grana degustâsse, reditus ei in perpetuum fuit interclusus. Quam rem aegerrime ferens Ceres, Ascalaphum in bubonem commutavit. Tandem tamen Iuppiter, ut sororis dolorem mitigaret, Proserpinae permisit, ut dimidiâ anni parte apud inferos cum viro, reliquâ apud superos esse posset. Fabulae Historiam de Cerere, Siciliae Regina, cuius filia ab Orco, Rege Molossorum rapta, occasionem dedisse sunt qui velint. Poetae aliquando Cererem accipiunt, pro Luna, sicut Liberum pro Sole. Virgil. l. 1. Georg. v. 5.----- Vos ô clarissima mundiLumina, Labentem caelô quae ducitis annum,Liber et alma Ceres. ----- -----Quamquam aliqui, per Clarissima lumina, intellgiant Solem et Lunam, distinguantque a Baccho et Cerere. Nonnulli Cereris appelatione terram intelligi volunt. Unde et a Graecis Δημήτηρ dicitur, quasi Γῆ μήτηρ. Est enim Terra frugum omnium Genitirix, unde Eurip. in Phoeniss.Δαμάτηρ θεὰ, ἁπάντωνΑ῎ναςςα, ἁπάντωνγᾶ τροφοίς.Ceres Dea, omnium domina, omnium terra creatrix. Ita granum, quod in terram conicitur, per Proserpinam, per Plutonem tellus, aer per Iovem intelligi poterit, etc. Eadem et Thesmophorus dicta est, h. e. legum latrix, quia, antequam illa agriculturae usum docuisset, homines nullâ lege vivebant. Postea vero, Cereris beneficiô, monstratô frugum usu, coeptum est de agrorum finibus (qui nulli erant antea) disceptari: quam primam volunt fuisse iuris et legum originem. Ovid. Met. l. 5. v. 341.Prima ceres uncô terram dimovit aratrô,Prima dedit fruges, alimentaque mtia terris,Prima dedit leges. ------Notandum vero, quod Ceres rebus omnibus rusticanis putabatur praeesse. Docebit illud locus Pausaniae in Arcadicis, ubi arae cuiusdam meminit, inqua Cereri offerebantur fructus arborumfavi, lana, alia item, ut serpentes, porca feta, papaver inprimis, etc. Cum hoc facit, Cererem appellantam ab eodem Pausania μαλλοφόρον, h. e. laniferam, quô cognomine culta est in Megaride, et Μηλοφόρον, h. e. oviferam. Dicitur antem Ceres, teste Varrone de L. L. l. 4. quod gerat fruges, quasi Ceres. sed Scaliger deducit a cereo, quod est creo. Si Geres prius dicta, a Graeco γῆρυς. Gesychius. Α᾿χερὼ καὶ Ω᾿πὶς καὶ Ε῞λλη, καὶ Γῆρος καὶ Γῆ, καὶ Δημήτηρ ἡ αὐτή. Sed sic neque Graeca vox erit; sed potius Hebraea a geresh, quod est frumentum tritum, a garash frangere, contundere. Est et vicina vox Κύρη; sic vocata est Ceres apud Cuidios, quid sit κυρία τȏυ ζῆν, h. e. vitae domina. Ponitur interdum Ceres pro pane. Terentius, Eun. Actu 4. sc. 5. v. 6.Sine Cerere et Baccho friget Venus.Et apud Lucanum, l. 4. v. 381.------ Satis est populis fluviusque Ceresque.Nic. Lloydius. Nomen aliis ab Hebraeo Gap desc: Hebrew, unde et Horus, Heros, Herus, et interpositâ unicâ literâ Ε῾ρμῆς, orta, acceppisse videtur, ad Solem relatâ totâ πολυθεΐας Ethnicae fabulâ. Et de Cerere res manifesta, quae inventatum Dea frugum dicitur: Nimirum quia Sol inter praecipuas fructificationis causas est, a civius temperato calore et ipsius terrae nativa fecunditate praecipuum antiquitatis argumentum duxêre Aegyptii, apud Iustinum, l. 2. c. 1. Unde et eam quidam antiquorum cum Vesta confundunt, quae sane non aliunde, quam ab Gap desc: Hebrew denominatur: Et ad Gap desc: Hebrew proprius accedit Γῆρυς, quomodo eam ab antiquis Graecis vocatam esse, docet Hesychius, cum ait: Α᾿χερὼ καὶ Ω᾿πὶς καὶ Ε῾λλὴ καὶ Γῆρυς, καὶ Γῆ καὶ Δημήτηρ, ἡ αὐτὴ, Achero et Ops et Helle et Geres et Tellus et Ceres, una eademque est. Quid, quod Plutarchus Cyri nomen linguâ Persicâ Solem significare scribit? ut omnino ex eadem cum Cerere radice descendat. addi potest, Cererem antiquis θεσμοφόρον seu θεσμοθέτην dictam esse. Ovid. Met. loc. cit.Prima dedit Leges. ------ ------Ut sic non minimam inventae Sapientiae, et ad homines propagatae laudem reportârit: cuius rei indicinam non levem praebent mysteria eius Θεσμοφόρια, quae in memoriam illius, tamquam legum et frugum, i. e. omni humani cultus auctoris, celebrata sunt. Videntur enim illa secretiorem Philosophiam, per occultas traditiones, non nisi inter initiatos, propagari solitam continuisse, quemadmodum apud Hebraeos Cabbala idem praestabat. Vide Cicer. l. 2. de Legg. Seldenum de Diis Syris proleg. 3. etc. Inprimis autem Divinitatis unitatem ac simplicitatem iis aperiebaut. At Sapientiae omnis parentem Apollinem seu Solem statuêre Veteres, vide Macrobium, l. 1. Saturn. c. 17. et l. 2. c. 7. Communiter tamen per Cererem terra indigitatur, in cuius honrem Cereales ludi habiti snnt. Coli coepta fuit Ceres in Urbe Palantio, quam arcades in monte Palantio condiderunt, et in ea Deae templum, teste Dionysiô, l. 1. additâ ei Graecâ sacerdote, quemadmodum et sucta 5. Kal. April. ei fieri solita Graeca sacra, quod e Graecia ab Euandro romam perlata, dicta sunt. Postea an. Urb. Cond. 257. A. Posthumio, T. Virginio consulib. ab A. Posthumio Dictatore, post victoriam a Volscis reportatam, de spoliis aedes Cereris locata est: quam triennio post alter Consulum Sp. Cassius, in urbe relictus, dedicavit. Sita illa est in fine Circi maximi super ipsos Carceres. Aliarum eius aedium meminit. P. Victor. Solebant eius sacra peragi sub auroram, a sacerdotibus feminis quae ad furiosarum instar cum accensis facibus hinc inde discurrebant: has puras esse (nihil enim polluti fanum ingredi audebat) et pertinaci silentio mysteria involvere erat necesse, quod ut fidelius servarent, a vino abstinere cogebantur. Unde Cereri sacrificare Proverbialiter dicuntur, qui convivis vinum non exhibent. Simulacrum Deae solebat sic pingi, ut sertum ex aristis seu spiceam coronam capite gestaret: Nonnumquam maesta, cum lampade seu face describebatur; interdum manipulum spicarum et papaverum gerens, quemadmodum in nummis antiquis cernere est. Vide Rosin. Antiq. Rom. l. 2. c. 11. Thom. Dempster. Paralipom. in illud, Salmas. ad Solin. Casp. Barthium ad Statium, Alios. De Festo eius, apud Athenienses duplici, diximus supra, in voce Cerealia: de Festo eiusdem apud Romanos, in voce Cerenales. De eius primo Romae simulacro sic Plin. l. 34. c. 4. Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio, ex peculio Sp. Cassii, quem, Regnum affectantem, pater ipsius interemerat, etc. Epitheta Cereris. Actaea. Alumna. Attica. Χλοὴ, in segete viridi. Eleusina, seu Eleusinia, ab Eleusine oppid. ubi illa praecipuô honore culta. Vide in hac voce. Ennensis, ab Enna civitate iuxta quam rapta est Proserpina. Frutis, a fruendo nominata, apud Solin. c. 2. ubi de Aenea, Dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicata Veneri Matri, quae Frutis dicitur. Eadem enim Ceres, Isis, Venus, Luna, Appul. Vide Salmas. ad Solin. p. 70. Inferna, apud Papin. Statium, Thebaid. l. 5. v. 156. h. e. Proserpina; quae et Nigra Ceres Pausaniae, l. 8. et Profundae Ceres eidem Statio, Thebaid. l. 4. v. 460. Sic autem dicta Ceres, ob fructus satos in terrae visceribus aliquandiu latentes. Ι᾿ουλὰ, in segete matura. Isis, Aegyptiis. Legifera. Licmea, a Ventilabro. Mallophoros, quasi Lanigera, Templum habuit in portu Megarensi; a vicinis pastoribus hôc cognomine insignita. Unde aries ei sacer, nti docetSponius, Itiner. Graec.part. 2. ubi Cereris Eleusiniae, ex optimo marmore, iconem exhibet p. 282. et seqq. Mammosa, apud Arnobium adv. Gentes, l. 3. Apud Iachum Cererem (Musa ut praedicat Lucretii) mammosam. Versus est hic, l. 4. v. 1161. At Lamia et mammosa Ceres, et ipsa ab Iaccho. Vide Lud. Carrionem, Emendation. l. 2. c. 18. Idem Arnobius Cererem mammis cum grandibus habet, l. 7. Simile Isidis epitheton Multimammia, de quo suô locô. Nigra, vide supra Inferna. Παμμήτειρα, apud Orpheum, Hymnô. Panda sive Pantica, a Pane dando. Profunda, vide supra Inferna. Rharia, a Rhario agro Eleusinis, quem a Cerere consitum primum fuisse volunt, vide Pausan. in Atticis. Sancta. Thesmophoros, seu Legifera, cui Thesmophoria sacra fuere. Sic autem dicta est nonnullis, quod, inventis frugibus, feritas inter homines cessaverit et leges accpetae sint, apud Servium. Venus, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.